- SOLIDUS
- SOLIDUSnomen aurei apud Romanos nummi, His enim cum una fuisset olim forma nummi ex auro, non nisi Aureus is (vide supra) nominabatur, quô vocabulô differbat ab argenteis et aereis, quales erant coeteri nummi. Dein semisses et tremisses, aurei et ipsi additi sunt, ad quorum differentiam, pro communi Aurei vocabulo, accepit vocabulum Solidi, quô gignosceretur a sui generis et materiae nummis, non solidis, sed partibus eius. Soliaus igitur dictus, non a pondere, aequante scil. assem aereum, sed quod esset integer, quum alia eiusdem metalli nomismata vel semisses vel trientes eius essent. Lamprid. Alexandro Seu. c. 39. Tuncque primum semisses aureorum formati sunt: tunc etiam, cum ad tertiam partem auri vectigal decidisset, tremisses; dicente Alexandrô, etiam quartarios futuros, quod minus non posset. Quod quidem iam formatos in Moneta detinuit, exspectans, si vectigal contrahrer petuisset, ut eosdem ederet. Sed quum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit, et tremisses tantum Solidosque formari. Formas binarias, ternarias, et quaternarias et denarias etiam atque ampluis usque ab bilibres quoque et centenarias, quas Hcliogabalus invenerat, resolvi praecepit, neque in usu cuiusquam versari: atque ex eo his materiae nomen inditum est, quum diceret, plus largiendi hanc esse Imperatori causam, si quum multos Solidos minores dare posset, dans decem vel amplius unâ formâ, triginta et quinquaginta et centum dare. Habebat autem Solidus drachmam et scriptulum, sicque valebat denatios 14. et quatuordecim scriptula argenti cum triente scriptuli, quatuor denarios et bessem facientia, qui novendecim denarii sunt: Et sich longe ultra sctatum et tertiam eius partem evagabatur, paucisque assibus minus accedebat ad duos scutatos, quod contra Lipsium Admirand. l. 2. c. 20. observat Gronov. qui, cum minutiarum harum Romanuos nullam rationem habuisse appareat, Solidum cum ipso illo, quicum tunc mutabatur, argento sic confert: Milliarenses 60. coniciebantur in libram argenti: ergo 5. in unciam: quinquies enim 12. sunt 60. Ergo milliarensis drachmae Aegineticae vel Schelligno Britannico par erat, nostris (i. e. llandicis) decem stuferis. Sic 6. milliarenses, sciebant tres florenos seu Scutatum: 12. milliarenses, 2. Scutatos, 6. florenos: atque id pretium Solidi: quod Scaliger quoque animdavertit. Apud Chrysostomum in Acta Apostol. homil. 11. cum is μονάδα, pro 6000. simit, uti constat ex Anastasio Sinaita, Solidum intelligit, quoniam is 6000. denariorum aereorum censeretur, Salmas. ad Histor. Aug. Lamprid. scil. Alexandr. loc. cit. Quod hausisse videtur, ex Cassiodoro l. 1. Ep. 10. etsi interdum ad 7000. interdum ad 7200. huiusmodi aereolos augesceret, ut videre est ex Novella Theodosii de pretio Solidi. Constantini solidus quatuor scriptulorum eoque seni in unciam erant: unde et Sextulae Latinis, Graecis ἑξάγια vocari coepêre, quod primus monuit Scaliger, et ostendit locus Arithmetices ἀδεςπότου in Καυχίον apud Meursium etc. Vicenos Solidos, pretium minimum Servi decem annis maioris fuisse, legimus apud Iustinianum Comm. de Leg. l. 3. A' Constantini temporibus rationes ad Solidum confici, hominesque locupletes et illorum Dispensatores Procuratoresque inprimis domus Augustae et aeream et argenteam pecuniam in auro computare, coepêre: Nempe, ut veteres calculatoresDenarium, ita hi Solidum assis more, et eius particularum vocabulis, partiti sunt: quâ de re, ut et plura de Solido non Romano tantum,sed et Solido Francorum veter. aureo argenteoque, Solido item Lubecensi et Turonico, aliisque huc facientibus, vide apud Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. passim. inprimis l. 4. c. 15. et seqq. ut et Salmasium ubi supra. Porro Solidi ἑξάγιον (uti scribi vult Vir eruditus) sive pondus, inter Honorii nummorum typos, in suo de Summatibus Byzantinis Opere, delineatum exhibet, eiusdem Augusti nomine et Exagii appellatione inscriptum, Car. du Fresne. quae vox pro solido, seu pondere illius, postmodum usurpari coepit. Νομισμα quoque dixêre Graeci recentiores, qui Solidos aureos etiam χρυσίνους appellârunt, a χρυσῷ, i. e. auro; et ὑρπύρους, ab obryzo, quod ὑπέρπυρον appellavêre. Vide supra in voce Hyperpyrum, et hanc in rem plura, apud eundem Auctorem Dissertat. de Numismat. inserioris aevi num. 76. item in Glossario, in voce Solidus, ubi etiam de solido et denario sponsandi ritus meminit, ex L. Salica tit. 4. §. 1. cui emptio imaginaria in veter. Romanorum nuptiis respondit etc. de Solido vero Provisino, cuius meminit Cencius Camerarius Ceremoniali MS. Macros Fratres in Hierolex. Vide quoque aliquid supra, in Holosphyatos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.